monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p21, p20, 24
Preverto -is, prevenire, preterire, transire, et prevertor -eris, deponens, in eodem sensu, obverto -is, contra vertere, revertor -ris, retro vertere et redire, quod antiqui dicebant reverto -is; subverto, destruere, que subtus sunt supra vertere et e contrario, vel decipere, seducere; transverto -is, ultra vertere vel ad aliud vertere, obliquare, unde transversus -a -um; et hoc transtrum: transtra dicuntur tabule ubi sedent remiges, quia in transverso sunt posite: hec Virgilius (Aen. 6, 411) vocat iuga.